|
|||
Close to the Doctors Reward 1360's
One of the last "debates" that Adam would have gone through in order to be granted his Doctorate in Theology would be the Determination which appears to have been more of a monologue than a debate. That which he gave has also survived among the collection of debate scripts recorded by one of the scribe witnesses and it is preserved in the same collection in Worcester Cathedral Library as two other debates in which Adam took part. In his Determination Adam works through the pros and cons of each argument himself, constructing an elegantly geometric debate in which the accepted Doctors of the Church are called upon as witness to the various parts of the argument. Once again Adam selected a subject matter based around the fall of man, this time only subtly different from the previous debate, whether Adam in his state of innocence could see the Divine Essence. Determinacio Ade de Estone Utrum Adam ex lege statu innocencie visionem habuit immediatem divine essence
Suadetur quod non. Essencia illa est inattingibilis sicut aliquod imaginabile, ergo confirmatory. Item si novit, vel ergo eque certe cum beato vel evidencia cerciori vel minus certa, non cerciori nec incerciori, qua utrasque est probabilis tantum quia nulla est cercior in talibus, licet sit evidencior, nec per idem eque certa ergo. Item nulla creatura innocens nec beata habens inclinacionem precise naturalem habuit actum respectu Dei preter inclinacionem. Sed omnem talem habet ex puris naturalibus. Ergo antecedens sic, quia quilibet actus respectu divine essence est inseperabilis, et per hoc est mere naturalis, quia si forect super naturalis foret seperabilis; patet hoc per Anselmum, Monologium capitula 68 et 69. Item talis actus perficit naturam naturaliter et quilibet talis est precise naturalis. Ego minorem probo sic: nullus est actus precise naturalis preter inclinacionem precise naturalem, et si nullus foret actus nec donum supernaturale adhuc non minus foret talis inclinacio, ergo talis actus est eiusdem specie beatifico; ergo beatitudo posset haberi ex puris naturalibus. Item sic: quelibet natura et potencia cogitative perfectibilis per obiectum, complete perficitus quando coniungitur suo obiecto perfectissimo, sed Adam per visionem immediatam suo obiecto perfectissimo. Ergo illa noticia habita complete perficitur eius potencia. Sed talis fuit pro statu innocencie ut patet per questionem. Ergo illa fuit complete perfecta. Consequens falsa. Item sic: si habuit noticiam immediatam divine essence vel illa fuit terminata ad divinam essenciam sine distincione personarum vel non. Si sic, tunc requiritur alia noticia respectu personarum, et alia cognicio. Consequens falsum, quia essencia in divinis et suppositum sunt idem obiectum et terminant pro eodem, nec stat unum terminare sine alio. Si non, tunc visio illa immediate fuit extra statum fidei quia respectu personarum trium in divinis non habuit articulum fidei creditum. Ad oppositum est Augustinus super Genesim, et magister Sentenciarium libro primo. Primus articulus est iste: utrum natura humana in statu innocencie perfectum habuit intuitum divine essence. Secundus: utrum creatura racionalis etc… Tercius: ultrum creatura libere posit exequi ad quod naturaliter inclinatur. Quartus articulus: utrum cognicio clara ad completam quietacionem sufficiat viatoris. Quintus articulus: utrum facilias visio posit haberi sine distinccione personarum. In primo articulo sunt tres opinions. Prima dicit quod nulla creatura in quocumque statu creative potest habere ex se visionem immediatem divine essencie; et est opinio Doctoris Subtilis, et racio opinionis est quia quelibet talis noticia requirit obiectum presens vel representans rem sub propria racione per se cognoscibilis. Sed tale non est Deus, quia eius entitas excedit omnem capacitatem nature cognoscibilis. Sed contra, si creatura non posit cognoscere quia Deus excedit capacitatem, et se libere representat. Sed quodlibet obiectum intellectus et potencie sensitive eque libere se representat sicut Deus, ergo nullum tale est cognoscibile. Item si sit obiectum quod sub racione sua movet particulariter eque libere representat Deus tale obiectum sicut essenciam suam. Sed per posicionem essencia sua non est cognoscibilis ergo nec obiectum mere naturale est cognoscibile. Hic dicitur forte quod obiectum habet representacionem intrinsecam et extrinsecam; extrinseca est Deo libera, intrinseca vero est naturalis, unde obiectum mere naturale habet representacionem mere intrinsecam et non aliam. Sed contra , si Deus creet unum obiectum mere voluntarium, obiectum tale adhuc immutaret sensum particulariter et posset cognosci naturaliter ergo. Item si Deus representaret se potencie cognoscitive proprie et naturaliter sicut facit generaliter, esset naturaliter cognoscibilis a creatura. Sed non minus est nunc cognoscibilis quam tunc, ergo pro statu innocencie fuit Dei cognicio naturalis. Secunda opinio est quod nulla vis precise naturalis potest clare et nude intueri divinamessenciam; et est Doctoris Solempnis in quarto quodlibet Q IV, et eciam Armachani in “Questionibus Armencrum.” Sed contra illam vadunt argumenta priora. Tercio opinio est Doctoris Communis, quod nulla creatura in statu innocencie habuit visionem immediatem divine essencie, quia Deus non est uniforme intelligibile cum intellecti creato, et hoc requiritur in omni intellecione naturali. Sed contra, si Deus suspenderet omne phantasma, adhuc posset voluntas seipsam bene velle et hoc foret sine phantasmatibus ergo. Worcester Cathedral MS F65 folio 13R
|