Ultimo cardinali utpote digniori ac seniori, qui erat dominus Adamus cardinalis de Anglia, ingentes et ex auro pretiosae scutellae apponebantur, inter quas erat una cum apposita artocrea elegantissime de foris adornata, quae cum coram ipso discinderetur, eminensque eiusdem pars superior aperiretur, repertum est ab intus plenam esse uiuis auiculis, quae, ut mox aduerterent libertati locum esse, hilariter euolabant, unde assidentes haud parum recreati unus alteri dicebat: Quod de Anglia esset, angelis bene notum esse, cum in ipsius ferculo apparere voluerint et euolare in auicularum figura antequam id ei constaret. Apertis demum salae fenestris etiam ab illinc se libere subdexerunt, cum longe praeplacuisset ipsis aurea sub coelo libertas, quam stridula inter convivia hilaritas.
Taken from MS Vat Lat 12229 in the Vatican Archive ff 309-321
Approximate translation (with thanks again to David Oliver for his suggestions)
In front of the last (cardinal) the most elevated and senior cardinal, who was Lord Adam, the cardinal of England, were placed large, precious, golden salvers. On one of them was placed a meat pie, elegantly decorated with a chequered pattern. When this pie was cut in his (Lord Adam’s) presence and the upper crust was opened, it was found that inside it was full of little birds. When these birds quickly realised that they were free, they joyfully flew out. At this the fellow diners were much amused and one said to another “that he's from England was well known to the angels since they wanted to appear in his dish and fly out in the form of little birds before he knew what was happening.” When the windows of the room were opened, the birds escaped outside, since they greatly preferred golden liberty under the sky to the noisy hilarity of the banquet.
The full text of the manuscript follows:
Incipit processus et modus Canonizationis Sanctissimae Viduae Birgittae per Papam Bonifacium IX. Anno 1391,
Benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio, honor, virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen.
Quandoquidem plures et diuersi magno desiderio scire desiderant principium et finem festiuitatis canonizationis S. Viduae Birgittae, necnon quomodo omnia in eodem canonizationis actu Romae, almae vrbis, peracta sint et Dominus Papa et D.D. cardinales in eadem festiuitate se habuerint, unacum ordinationibus omnium
rerum in dicta canonizatione gestarum, quibus ego Laurentius condictus Romanus una cum D. Magno Petri de Suecia personaliter interfui; hinc per omnipotentis Dei gratiam praesentibus hoc declarabo, quantum ad minus de hoc mihi cognitum est, meaeque
memoriae obuersatur.
Omnibus itaque modum et ordinem transactae huius festiuitatis canonizationis S. Birgittae scire cupientibus notum sit, quod tunc temporis, quo D. papa Urbanus VI anno 1390 Romae annum jubilaei promulgauerat, idem papa Urbanus litteras emiserit in Sueciam ad monasterium Watstenense, ut, quantocitius fieri posset, dominum Magnum Petri quamprimum Romam ablegarent, iisque insinuans, quod inclinatus esset ad prosequendam canonizationem S. Viduae B. Birgittae.
Hoc quamprimum innotuit monasterio Watstenensi et domino Nicolao Lincopensi episcopo ac pluribus aliis dominis, proceribus et senatoribus regni una cum domina Margarita, (quae tunc recenter sceptro regni Sueciae post Albertum regem potita fuerat),
unanimiter D. Magnum eo induxerunt, ut quantocitius iter Romam uersus ob insinuatum negotium canonizationis S. Birgittae, propter quam annis elapsis iam multum laborasset, acceleraret, quod et compleuit.
Nam a praefati monasterii abbatissa pro uiribus adeo secundatus necessariisque ad hoc iter requisitis, utilibusque ad promouendum rite negotium documentis taliter instructus fuit, ut ingruente festo S. Michaelis Archangeli ad suppositum iter iam ex integro paratus staret et tandem de Suecia profectus, circa festum circiter natiuitatis Christi Domini, stante jubilaeo in ultimis claudendae portae terminis, Romae appulit, ubi inopinato omnino casu, eo ipso adhuc labente jubilaei anno, papam Urbanum VI uita excessisse in primo suo aduentu depraehendit et Bonifacium postea sine dilatione in pontificem electum. Qua de re statusque mutatione multum solicitus necnon afflictus D. Magnus animo inquieto fluctuare incepit dubitando scilicet, ne forte suum canonizationis negotium sinistrum sortiretur progressum.
Nihilominus tamem piarum mentium exhortatione allectus, constanterque in concepto promouendae canonizationis feruore perseuerans, resolutus pontificem adiit, suamque ei importantissimi negotii commissionem coram explicauit; quam cum pontifex intellexisset
concernere canonizationem S. Birgittae, oratorem D. Magnum non solum omni cum beneuolentia excepit, sed et plenam commissionis suae facultatem impertiuit, longiori expeditionis suae audientia dignando.
Cum itaque D. Magnus pluribus obseruasset, pontiflcis animum de tractando canonizationis negotio optime inclinatum esse, coram expandit recommendatitias litteras tam Margaritae reginae, quam regni senatorum et monasterii Watstenensis, quas una cum miraculis S. Birgittae, caeterisque ad promouendam canonizationem facientibus equisitis, quae omnia ex regno Sueciae secum contulerat, summo pontifici praesentauit.
His benigne et omnino gratanter annuens papa totam rei seriem secum suis cardinalibus esse collaturum reposuit; unde et confestim eandem examinandam tradidit tribus ad hoc electis cardinalibus, D. Philippo cardinali de Francia, D. Adamo cardinali de Anglia et D. cardinali de Baro unacum aliis sapientibus in doctrina uiris et magistris, ut scilicet diligenter probarent omnia hanc commissionem spectantia, necnon ea quae praecipue de progressu et excellentia S. Birgittae reuelationum, vitae et miraculorum exhibita fuerunt.
Perdurabat praememoratum examen ab eo tempore, quo D. Magnus Romam aduenerat, fere usque ad festum S. Laurentii; ex tunc, cum omnia diligenter examinata et probata et plene perfecta esse conspiciebantur, multi cardinales aliique magnates et principes Romani, praesertim qui iam aliquam de pia S. Birgittae uita notitiam habuerant, unanimiter congregabantur, inter quos nominatim aderat praenobilis dominus et baro Romanus nomine Gentilis, qui spiritualis S. Birgittae filius erat, qui unitis precibus summo pontifici supplicantes se praesentauerunt, ut scilicet ad honorem Dei prosequi
dignaretur canonizationis gratiam necnon eandem ad exoptatum finem perducere.
Ad haec Bonifacius respondit, intentionis se equidem esse rem prosequendi, dummodo sufficienter constaret, canonizationem eo in statu fore, ut nihil impedimenti remoram interponeret.
Post haec D. Magnus ingentem librum deforis auratum, eleganterque ornatum in praesentia omnium cardinalium pontifici praesentauit, in quo Coelestes reuelationes huic S. viduae Birgittae a Deo factae continebantur, cui insuper adiungebatur adhuc alius liber, qui Latine Liber attestationum dicitur, in quo vita S. Birgittae, eiusque prosapia, conuersatio et miracula in vita et post mortem patrata conscripta erant. Hunc cum et cardinales uehementer affectassent, papa eorundem desiderio condescendens a domino Magno expetiit, ut tot exemplaria, quot singulis eorundem D.D. cardinalium sufficere
possent, confici curaret, ut exinde omnes ad propositam canonizationem proniores redderet; quare D. Magnus, ne summi pontificis nutui in minimo de esset, triginta scriptores expeditions calami conduxit, qui sedecim Libros atestationum descripsere, eosque compactura ita nobili compingi fecerat, ut quilibet eorum uiginti pretio
ducatis constiterit.
His ita peractis indixit pontifex supra memoratis tribus cardinalibus, nempe cardinali de Francia, cardinali de Anglia et cardinali de Baro, ut curarent conscribi litteras, quibus sua appenderent sigilla, et ad valuas seu fores ecclesiae S. Petri, Beatae Virginis et S. Joannis, ad quas, utpote basilicas, maior populi concursus confluere solitum est, affigerent, quae et postmodum per spatium octo dierum affixae remanserunt. Substantia autem et contentum litterarum erat tenoris sequentis.
Vniuersis notum sit, dominum papam intentionis esse canonizandi B. Birgittam et per Dei gratiam concernentem rei seriem ad finem perducendi; eapropter, si quis fuerit, qui qualibuscunque rationibus uel probationibiis disputare aut canonizationem hanc quoquo
modo impedire intenderet, comparendum illi esse in pleno concessu et domo cardinalis de Francia, ubi licitum föret cuique iuxta scientiam et uires suas de hac canonizatione tractare et decenter pro et contra ueras tamen probationes proponere tali die et hora, qualem cardinalis prefixerit.
Evulgata hac publica notificatione remanente, ut dictum, ad valuas affixa per octo dies coeperunt comparere et congregare se die, horaque statuta in loco praedicto cardinales, episcopi, abbates, multique et uarii diuersorum ordinum religiosi, monachi et clerici
quasi innumeri, sacerdotes, multique eximii et docti magistri, doctores, auditores et aduocati, inter quos necnon et saeculares, quibus aeque proponendi locus dabatur, comparuere. Cardinalis de Francia interim eminentioribus gradu personis in domo sua praesentibus pretiosas diversique generis condituras fructuum, herbarumque apponi curauit necnon exquisitos exhiberi liquores, quos inter familiariter unus alteri confabulabantur, donec tandem cardinalis de Francia pretiosis, auroque contextis induebatur uestibus, sicque ornatus praealtam conscendebat cathedram judicis instar, qui omnibus justitiam esset administraturus, imperans et alta uoce praesentibus indicens silentium ita loqui exorsus est:
Si quis praesentium fuerit, qui disputare et competentibus rationibus contra praepositam canonizationem Sanctae Birgittae agere et demonstrare uoluerit, quod uel legaliter uel quoquo modo iuste fieri aut permitti non possit, cuique licitum sit, pro uel contra eam
quidquid de super in animo sentiret, libere ediceret, se interim huiusmodi propositiones seu etiam contradictiones, si quae fuerint, diligenti attentione unacum praesentibus cardinalibus attenturum necnon paratum esse ad omnia respondere.
Extunc in pedes se erexerat eximius quidam magister pretiosis respondens uestibus, suam fandi licentiam ita exorsus: Adhuc isthoc importanti negotio ad ulteriora temporis interualla supersedendum esse, usquedum nempe vita, miracula et reuelationes huius viduae canonizandae meliori et rigidiori trutina examinata essent, cui adiunxit, non multum insuper effluxisse temporis ab eiusdem obitu, necnon in ecclesia, eiusque inter fideles nascituras esse discordias, utpote claudicantes in duas partes.
Cui respondit cardinalis, ut exspectaret, donec responsum acciperet. Ulteriusque praesentibus insinuans, si praeter hunc adhuc aliquis esset, qui quidquam opponere uellet, libere proponeret, tunc assurgebat monachus nigri habitus, sua continens manu libellum scriptum, ita proponens: Omnia, quae contra hanc canonizationem habeo, praesenti libello scripta continentur. Tunc cardinalis eundem sibi libellum tradi iusserat, quem illico a monacho acceperat, ulteriusque notificans ait, si adhuc aliquis superesset, qui proponendum quid haberet, pro libera facultate ediceret; uerum nemo amplius ne quidem signum dabat ulterioris cuiusdam oppositionis, unde cardinalis omnes praesentes in testes uocauit, neminem amplius esse, qui huic canonizationi contrariaret.
Ad responsa itaque procedebatur, et cardinalis primum magistrum, qui primo opposuerat canonizationem adhuc per aliquod tempus differendam esse, inter alia sic alloquebatur, melius et utilius sibi fuisse, animaeque suae magis salutare incessisse per uias et
compita et comedisse stramina instar bouis et asini, quam tractasse et disputasse de rebus super intellectum et scientiam suam constitutis; sicque dato a cardinali signo et mandato, ut a considentium conspectu educeretur, mox abductus et dimissus est rubore suffusus, neque amplius totius festiuitatis decursu comparuit.
Ex tunc cardinalis ad nigrum monachum sermonem inchoaturus de eiusdem persona et praesentia quaesiuit, ut scripto suo libello respondere, nec non et satisfacere posset, sed nullibi reperiebatur; unde cardinalis omnesque praesentes argumentabantur, librum
eiusque scripturam, utpote eiusdem auctor et defensor comparere non ausus, quapropter cardinalis monachi librum in duas partes conscindens, unam dabat D. Magno altera sibi reseruata, ut postea eiusdem contentum magis patefiat, in quo tandem non nisi falsa,
falsidica et mendaciis plena reperta fuerunt.
His peractis cardinales omnes, magnates et nobiles Romani festinabant ad summum pontificem, ea quae peracta fuerant referentes, desuper quali relatione papa multum gauisus Deo gratias dixit, quod in illo canonizationis examine plures numero contradictores et persecutores inuenti non essent, ulteriusque D. Magno insinuauit, ut
pro uiribus satageret procurare omnia, quae pro ulteriori ad hanc festiuitatem dispositione opus essent, resolutus omnino coepto iam negotio coronidem imponere.
Quare D. Magnus non tam ratione sumptuum, quam aliorum ordinandorum ab ore, consilio et ordine totaliter pendebat supra dictorum D.D. cardinalium, maxime uero cardinalis de Francia. Primo loco ordinabantur centum cereae satis magnae, quarum
unaquaeque octo pondo habebat: ducentas dein minores, quarum unaquaeque quatuor pondo habebat: item trecentas adhuc minores, quarum unaquaeque duo pondo habebat. Secundo ordinabantur quinque millia lampadum cum suis ex lino factis funiculis et ferramentis in quibus suspendi debebant, item vas olei quatuor flasculorum mensurae Suecicae, una cum tot recentibus ramis oliuarum quantum decem asini utrinque laterum portare poterant, quibuscum pontificis palatium et ecclesia S. Petri ornando erant; omnium prouisionum sumptus nec non procurationem duo cardinales in se suscipiebant, postea de his cum D. Magno tempore suo rationem inituri, quorum unus praeparandi palatii pontificii, alter ecclesiae S. Petri cum omnibus appertinentibus curam in se susceperant.
Intellectum cum fuisset, omnia in parato esse, summus pontifex primo et proximiori die Iouis post S. Michaelis festiuitatem omnes cardinales conuocabat, ubi in eorum praesentia et consilio patentibus litteris ac bullis infra notatas elargiebatur indulgentias, easque pro omnibus Christi fidelibus per duos dies publicari iussit, nimirum die sabbathino et dominico post S. Michaelis festum anno Domini 1391. Et in ipso canonizationis die S. Birgittae, tam in palatio pontificio quam in ecclesia S. Petri plenariae affigebantur indulgentiae pro omnibus praefata duo loca uisitantibus. Die Veneris quoque uesperarum tempore, quando nempe haec festiuitas et indulgentiae initium sumebant, pulsari incipiebant campanae S. Petri una cum omnibus
maioribus totius almae urbis ab hora septima ad decimam usque uespertinam: item ab hora secunda post mediam noctem rursus sonabant usque post ortum solis die sabbathino; eoque die et sequente cum nocte, necnon toto indulgentiarum tempore fideles uisitarunt ecclesiam S. Petri et palatium pontificis innumerabilis multitudinis, remanente sexu foemineo in parte inferiori nempe ecclesia S. Petri, clero uero, dominis ac principibus palatium frequentantibus, ubi horae diei sabbathinae decantabantur.
Palatium namque ita splendide aureis purpureisque aulaeis, aliisque uersicolori textura resplendentibus ornamentis decoratum erat ut omnium mentes ac oculos insatiabiliter raperet; insuper ex omni parte accensis cereorum luminibus undequaque illuminatum
resplenduit, necnon suaueolentibus odoribus perfusum uisitantium animos mire recreauit.
Prodeunte altera die sabbathi aurora, in palatio praesentes uidebantur domini et principes, clerici et laici sine numero, quos papa sequebatur pontificalibus indutus, splendore haud secus ac instar radiorum solis nitens, triregnali tiara in capite decoratus, quem omnes cardinales, archiepiscopi et praelati plures, eximiique magistri et doctores undequaque ante et retro et monachi et sacerdotes sine numero comitabantur eleuatum in excelso solio gloriae suae, ornato purpura auroque contexto, quod rara arte a quatuor angelis manibus gestabatur miroque artificio super caput pontificis extendere se uidebatur.
Cumque intrasset pontifex palatium, mox ei candela ardens albicantis cerae in manibus praesentabatur, quod similiter fiebat omnibus cardinalibus, quibus tradebantur candelae ex cera flaua, nec non ardentes faces gestabant quicunque actui huic interessent, incipiebantque suauisone cantare ad eurn fere modum, prout solitum est in capellis pontificiis.
Ex tunc papa cantare missam et postea lithanias intonare incepit, secuta postmodum generali processione tertio palatii ambitus circumeundo, perseuerantibus a summo mane diei sabbathini ad meridiem usque in psalmis et canticis, donec coepta canonizationis
festiuitas in palatio papali ad ultimum diei sabbathini terminum producta tandem in Domino completa fuisset.
Erat iam hora prandii, quapropter omnes a functione domum reuersi sunt refectionem sumpturi, directa tamen uia pontiflcis dapifer dominum Magnum accesserat nuntians ei, summum pontificem die sequenti suum fore conuiuam et Sanctae Birgittae; cui D. Magnus laetissima fronte reposuit, se ingenti cordis sui delitia recepturum pontificem. Vnde in omnibus ad hoc requisitis D. Magnum dapifer instruxit, et uicissim D. Magnus huiusmodi. exacte apparari sine mora praecepit.
In primis inter caetera conuiuii fercula erat de recenti matris lacte bene pastus vitulus anni unius, qui constabat septem pretio ducatis; ulterius apportabantur uiginti quatuor numero gallinae et uiginti quatuor paria columbarum; et ultra haec uaria omnis generis fercula iuxta loci consuetudinem praeparata, quae constabant uiginti ducatis, quibus addebantur duo vasa vini pretiosissimi, quae omnia insimul ad pontiflcis palatium baiulorum opera et labore ferebantur, qui usquedum ad papae residentiam peruenissent, per septem bene ostia transibant: Papa uero hisce esculentis benigne susceptis, suo loco ac tempore diligenter asseruari praecipiens, omnibus benedictionern impertiuit.
Circa tempus postmodum vesperarum canonizationis festiuitas exordium sumpsit inferius in ecclesia S. Petri eodem fere modo, quo celebrata fuerat in palatio pontificis: Cum aeque ecclesia S. Petri frondibus ramisque oliuarum undequaque adornata festiue apparebat, nec non facibus et luminibus praesertim circa altare maius insigniter illuminata, ubi tunc summus pontifex festiua uoce ac iubilo vesperas cantare incepit de S. Birgitta, accensis interim per totam ecclesiam in altaribus cereis et circumcirca ecclesiam quinque mille lampadibus tam etiam extra ecclesiam, ita ut tota ecclesia tam ab intra quam extra quasi in una flamma stare uideretur, et etsi maiores in altaribus faces ac cerei finitis vesperis extinguebantur, quinque tamen mille lampades tota nocte et die sequenti dominico, donec Vesperae finitae essent, continuo ardebant; quare populi deuotio non tam die quam tota nocte visitando ecclesiam ita constanter persistebat, ut in continuo deuotionis suae motu, quam diu indulgentia perdurabat, agitari uideretur.
Die itaque dominico suis indutus Pontifex pontificalibus in ecclesia S. Petri toto cum comitatu suo et ornatu splendidissimo comparebat, circumcirca armatis belligerorum uiris stipatus, qui populi confluxum a libero ad ecclesiam processu longius arcerent, ut nempe ipse et cardinales non tam protecti essent, quam functionem inimpedite ulterius prosequi possent; quibus crux praeferebatur sequente clero, et ad altare maius approximantibus eorum cuilibet cereum tradebatur, sicque festiuis uocibus omnes horas cantare et missam de S. Birgitta solemniter intonare inceperunt. Missa cantabatur ab ipso summo pontifice, cui duo cardinales assistebant, cardinalis de Francia tanquam diaconus et cardinalis de Anglia tanquam subdiaconus. Et cum peruentum esset ad missae offertorium, cardinalis de Francia offerebat ad aram ingentem panem triticeum ex omni parte auro exornatum fere ad magnitudinem modii, quem duo robusti viri ad aram portabant cardinale interim manum suam desuper tenente, quem postea pontifex benigne suscipiens, eundem diligenter asseruandum praecepit: huic successerat cardinalis de Anglia, qui offerebat vas uini pretiosi aeque insigniter ornatum: cardinalis de Baro pari modo ad aram offerebat una cum aliis ardentes, quas manibus gestabant, faces, quas lill, qui ad aram proximi erant, recipiebant, in unum reponentes locum, eas tamen postea accensas omnes ad finem usque missae ardere fecerunt, et residuum famulos inter diuidebant.
Finito offertorio cum eo peruentum esset, ubi in missa concio fieri solet, ueniebat albus monachus Beatae Virginis eximius et apprime doctus in theologia magister, qui ambonam conscendens in praesentia papae et cardinalium panegyricam habuit concionem de vita Sanctae Birgittae eiusque praerogatiuis a Deo eidem concessis, quae praeclare et adeo eleganter instructa erat, ut omnes auscultantes reiteratis uocibus et suspiriis intrinsecus moti Deum sanctamque Matrem eius una cum Sancta Vidua Birgitta laudarent, gratiasque Deo deferrent, nec non concionanti monacho festiue acclamarent.
Terminata concione papa missam et officium prosequebatur et data ad finem populo benedictione in ordine ab altari recedens, solium suum ad aliquot passuum spatium distans conscenderat, ubi coram omnibus cardinalibus ac dominis ingentem librum auro
adornatum aperiebat, incipiebatque in eo legere nominans imprimis angelos ceterosque sanctos, usquedum ad locum peruenisset, ubi nominanda erat S. Birgitta et numero sanctorum adscribenda, sumptoque in manum calamo, in totius populi praesentia sanctorum numero nomen Sanctae Birgittae adscripsit; postea unacum libro se de solio
eleuans voce publica pronuntiabat sanctam, sicque ab omnibus populis per omnia regna, ciuitates et loca totius christianitatis per vniuersum mundum pro sancta habendam; insuper si forsan S. Birgitta in aliquo adhuc loco constituta esset, in quo gaudium et gloria eius adhuc aliqualiter imminuta tum perfecta non essent, prout competeret, mandabat papa angelis Dei, quatenus sine mora eam transferrent ad gaudia coelestia, sociarentque sanctis, ubi in gaudio et gloria aeterna sine fine permanere debeat. Amen.
Caeremoniis hisce terminatis ibat dominus Philippus cardinalis de Francia promulgans populo, quod sanctissimus hasce indulgentias plenarias, quibus omnes retro diebus praesentes interesse non potuerunt, renouauerit et confirmauerit ab hac die ad spatium integri mensis duraturas, quae affixae manebunt in monasterio monialium huius almae vrbis ad S. Laurentium in Panisperna dicto, ubi se indicarat Sancta Birgitta defferri et sepeliri, ita ut qui monasterium hoc septies uisitauerit, lucraturus sit indulgentias supradictas tam plene et integre, ac si hisce festiuis diebus iisdem personaliter interfuisset.
Praefatus postmodum cardinalis breueni ac comptum sermonem habuit ad populum de reuelationibus et miraculis S. Birgittae; nec non in eiusdem epilogo ex parte papae omnibus, qui studio et pietate huic canonizationi Sanctae Birgittae collaborauerant refundens gratias, omnesque tandem quibus lubebat uenire ad tabulam, quae in
honorem S. Birgittae in domo sua iam praeparata stabat, humanissime inuitabat; et a pontifice impertita tandem omni populo generali benedictione, omnes laudantes Deum et iubila uoce pontifici acclamantes discesserunt, aliqui utpote cardinales directe domum festinantes, aliqui vero cardinalem de Francia sequentes ad conuiuium comparuere, quod adeo lautum, honestum tamen omnique superbia et luxu excluso praeparatum erat, ut praesentes palam confessi sint, se antehac nullum huiusmodi uidisse nec gustasse non tam quoad abunduntiam ferculorum, quam omnis generis pretiositatem liquorum. Verum ego Laurentius Romanus condictus, qui ipse personaliter praesens eram, explicare tamen et describere nequeo omnia, quae in hoc conuiuio apposita fuerint, nisi mihi summaria tantum narratione consulam.
Nam domus et aula cardinalitia, in qua conuiuantes recipiebantur, satis lata et ampla in suo circuitu extendebatur; cum principes ac domini, cleri et laici, equites et famuli omnis generis sine numero, maiorque pars populi Romani ibi praesentes congregarentur, in eo loco, ubi excellentioris dignitatis personae conuiuabantur, tertio de die nouum semper prandium paratum erat, nouis semper succedentibus sibi personis. In prima mensa assidebant cardinales, archiepiscopi, uariique diuersorum regnorum magnates; In secunda equites ac officiales; In tertia horum famuli et seruitores, quorum fercula pretiosa, quae his tribus mensis apponebantur, recensere nimis longurn et difficile föret.
In loco, ubi fercula imponebantur, tria erant ingentia vasa; de uno mensis imponebantur esculenta de carnibus, de altero panes, de tertio vinum; et postquam quilibet de quouis specie ferculo sumpsisset, de nouo alia fercula sublatis istis apponebantur, sicque per ordinem in quauis mensa exacte obseruabantur una cum custodia virorum, qui ex latere stabant, obseruantes, ne quid sinistre aut inordinate accideret.
Quoties noua fercula afferebantur in mensa principum, musica praecedebat, quae uariorum instrumentorum musicorum excellentia resonabat, tempore uero quo actualiter comedebantur, cardinalis de Francia ad mensam legi curabat de reuelationibus S. Birgittae, eiusque miraculis in.vita et post mortem patratis.
In mensa cardinalium quilibet eorum in speciali et separato loco consederat, et. cuiuis soli et specialiter sua fercula apponebantur, ita ut duo simul ex una scutella non comederint.
Vltimo cardinali utpote digniori ac seniori, qui erat dominus Adamus cardinalis de Anglia, ingentes et ex auro pretiosae scutellae apponebantur, inter quas erat una cum apposita artocrea elegantissime de foris adornata, quae cum coram ipso discinderetur,
eminensque eiusdem pars superior aperiretur, repertum est ab intus plenam esse uiuis auiculis, quae, ut mox aduerterent libertati locum esse, hilariter euolabant, unde assidentes haud parum recreati unus alteri dicebat: Quod de Anglia esset, angelis bene notum esse, cum in ipsius ferculo apparere uoluerint et euolare in auicularum figura antequam id ei constaret. Apertis demum salae fenestris etiam ab illinc se libere subduxerunt, cum longe praeplacuisset ipsis aurea sub coelo libertas, quam stridula inter conuiuia hilaritas.
De hisce auiculis non tam pie quam erudite reflectendum relinquitur, quam fortiter in Dei misericordia sperandum sit et credendum, quod sicuti ist haec paruulae auiculae a sua captiuitate liberatae fuerant, et hilari uolatu in syluas auolarunt, ita et in hac festiuitate canonizationis S. Birgittae plures animae per misericordiam Dei Sanctaeque Birgittae intercessionem et merita eliberatae sint ex tormentis purgatorii, et ad gaudia et gloriam sempiternam, quam diu desiderauerant, euolarint.
Sumpto prandio, lectisque Deo gratiis cardinales aliique magnates ad altiorem eiusdem cardinalis domus habitationem ascenderant, ibidemque inter se confabulantibus apponebantur confecturae, diuersique pretiosi liquores, prout loci consuetudinis est; interimque inchoabatur secunda mensa pro equitibus et nobilibus et tertia per uices pro famulis caeteroque populo sequebatur, ex quibus demum residua tam esculenta quam liquida diligenter conseruabantur in sequentem diem pro Romanae vrbis pauperibus, quibus postero die in domo cardinalis congregatis in honorem Dei, matrisque eius et
S. Birgittae omnia residua distributa fuerunt, nec non et infirmis, ubicumque per ciuitatem habitabant, et in persoria comparere non poterant, eleemosynae aequaliter diuisae ipsis mittebantur; ita ut tam diuites quam pauperes in isthac festiua canonizationis S. Birgittae solemnitate animo exultarent, Deumque opt. max. una cum matre sua et S. Birgitta uiua uoce ac iubilo corde laudarent et, benedicerent.
Praeterea memoratus saepius cardinalis suaui suo eloquentiae modo in aliorum dominorum praesentia circa expensas factas amicabilem instituens computum, ibidem alleuiare ex integro decreuit dominum Magnum ab omnibus soluendis oneribus et
reintegrandis sumptibus, quos reuera satisfacere, si ex toto D. Magnum tetigisset, omnesque contentare, qui in praefata canonizatione quoquo modo operam nauassent, grauissimum eidem onus incubuisset; modo uero ex plus quam heroica virtutis donatione omnium sumptuum obligatione a D. cardinale liberatus et omnino immunis fuit. Unde cardinalis omne debitum in se suscipiens, omnia secundum laborum expensarumque mensuram cuique satisfecit et ex integro complanauit. Adeoque aequum est, ut pro ipsius anima fideliter oretur, quatenus D. Deus hane eximiam ei charitatem retribuere dignetur per concessionem aeternae vitae.
Die postmodum immedie sequenti omnes cardinales, quibus lubebat, aliique magnates Romani rursus conuenerant in aedibus cardinalis de Francia, qui abhinc solemni equitatu ad monasterium S. Laurentii in Panisperna, ubi indulgentiae adhuc durauerant, magnusque populi confluxus convenerat, perrexerunt, ubi aduentantes quam primum ferreas frangebant crates, quibus S. Birgittae sepulturae locus circumuallatus erat, ex eoque elevabant paruam cistulam bene obfirmatam, in qua pars ossium S. Birgittae continebatur, illamque omni cum reverentia, honore et cantu summo altari imponebant,
cistam aperiebant, omnesque eius reliquias ex ea sumentes, eorum quilibet parvum frustulum sibi reservavit, totique praesenti populo summa devotione ac reverentia. prout aliis Sanctorum reliquiis fieri consuevit, pariter S. Birgittae reliquias monstrauerunt, quas postea pretiosori et ornatiori rursum cistulae imponentes, eamque firmiter unibus ligantes, claustro ferreo obflrmarunt, clauemque in minuta frusta confregerunt, cistam novam trium supra memoratorum cardinalium sigillis ex cera rubra consignantes, alteram uero antiquam, cui sacra ossa prius inclusa stabant, praesentium populorum devotioni in minima frustula diuiserunt et distribuerunt, quibus hand aliter populus contentus exstitit, quasi veras eiusmet sacri corporis reliquias reportasset.
Reliqua vero excellentioribus dignitate personis sacrarum reliquiarum ac ossium distributio fiebat, antequam supradictas reliquias obfirmassent; aliqua enim membra et ossa tunc dividebant, ex quibus papae inprimis sua pars reseruabalur, proin imperatori sua pariter particula assignata fuit; cardinalium quilibet, ut supradictum, suum frustulum habebat; insuper regi Angliae sua quoque pars servabatur; nec non tandem D. Magnus sua gaudebat sacra reliqiiia, quae eo maiori honore et aestimatione seruata fuit, quia virtute diuina et meritis eiusdem S. Birgittae per eam multa patrabantur miracula.
His ita peractis, uti praefertur, omnes benedicentes Altissimum domum reversi sunt, sicque enarratis huc usque, maxima pars festivitatis canonizationis Sanctae Matris Birgittae declarata est in honorem dilectissimi Domini nostri Jesu Christi et Beatae Virginis Mariae matris eiusdem ac Sanctae Birgittae, quibus sit honor, laus et gloria in saecula saeculorum. Amen.
A tempore, quo primum canonizatio Sanctae Birgittae promulgabatur, et omnibus mensibus, quibus indulgentiae durabant, successive fiebant multa et magna miracula, quae, ut breves simus, hic praetereuntur.
Finis.