|
|||
Genoa 1385-1386
In September 1385 Urban VI finally arrived in Genoa, one of the few cities left in Italy that felt honour could attach to playing host to the Holy Father. Adam and his fellow conspirators were still held captive, loaded with chains and sickly from the deprivations of their long trek across, and then around, Italy. Urban immediately set up court in the Commandery of St John, just outside the city walls and from there ran a parallel state with the Doge of Genoa as his secular neighbour. However the fate of the captive cardinals continued to cause concern. Soon missives were arriving from all over Italy pleading for their release but Urban was not in a mood to forgive...... Georgius Stella – Annales Genuenses column 1127 MCCCLXXXV - Consideravit namque Dux ipse, quod ex multitudine Christicolarum ad eius Urbani curiam frequentatium evenirent nostrae Reipublicae commoda. Insuper erat eius cordis examen, ut existente eodem Urbano Januae, ipse Antoniotus ad pacificandam et unitate firmandum Sacrosancte Ecclesiam niteretur. Missus est ergo dictus Clemens (Clemens de Facio) versus Apuliam cum galeis et e Nuceria eundem Urbanum extrahens, illum cum multus Cardinalibus Januam devexit, cuius Marecalcus, aut Justitiae magister exstitit ipse Clemens. Descendit ergo die XIV Septembris Urbanus ad litus, intra Basilicas Sancti Thomae, et Sancti Johannis de Suburbio situm, ut evitans plebis frequentiam, quae intra breve eius adveniret hospitium, et intrans aedem ipsius Sancti Johannis, Basilicam eamdem pro sacro Lateranensi Palatio deputavit. Quantum vero Januae moram traxit, numquam de eo Sancti Johannis loco descendit, nisi cum se ab eadem Urbe secrevit. Secum etiam duxit ipse Urbanus cardinals sex vinctos, quos contra se conspirasse dicebat. Erat inter illos unus de Anglia Cardinalis magnipotens, quem liberavit potentum Anglorum instantia. Unus de quinque restantibus carceratus erat Bartholomaeus de Cucurno Januensis sacre paginate Doctor ex Conventu Fratrum Minorum de Janua, qui dum esset in dicto Conventu, precibus Nicolai de Guarco tunc Ducis f(s)uerat in Cardinalem assumtus. Ipsos demum Cardinales quinque fecit in carcere morte occulta finiri. Fuit etiam ipsius Urbani Januensis Cardinalis Johannes de Flisco Vercellarum Spiscopus; quo defuncto, ipse Urbanus eius nepotem Ludovicum de Flisco filium Nicolai tituli Sancti Adriani Diaconum. Cardinalem elegit. Dictus enim Antoniotus erat adeo alti cordis, et animi, quod cum in Urbe nostra esset de summo Pontificio controversia proponebat Schisme evellere Sanctamque Ecclesiam ad unum reconciliare Pastorem. MCCCLXXXVI - Et eo anno ipse Urbanus suas concessit literas, quibus anno singulo intrantes Januen ses Ecclesiam Beati Laurentii a primus vesperis Vigiliae Nativitatis Sancti Johannis Baptistae usque ad vesperis eiusdem Nativitatis diei inclusive, si suorum delictorum vere penitents confessi fuerint. Tantam indulgentiam spiritualis consequentur poenae, quantum festo Ascensionis Domini vere confessi et penitentes templum ingressi Sancti marci de Venetus consequuntur; ea namque indulgentia Sancti marci generalis et plenaria dicitur super noxis et criminibus cunctis. Ipso anno dum non concordarent is Urbanus, et Dux, festinantur cum Cardinalibus suis duas ascendit Jansuensium galeas die sexta decimal Decembris ex voluntate Ducis eiusdem, et Lucam accessit. |